SILVANUS

SILVANUS
I.
SILVANUS
praenomine Iulius, Gallus, Boniti Ducis fil. sub Constante, exercitibus in Galliis praefuit, Gallô dein Caesare a Constantio occisô, Imperator in Gallia dictus, die 28. Imperii, a Legionibus, a quibus praesidium speraverat, peremptus est. Eius memoriam servat nummus, cum Inscr. DN. FL. SILVANUS P. F. AUG. de quo aliisque nonnullis Burdigalae effossis, in quibus Silvani et Constantis Caesaris imago, vide Arn. Ferronum Consuet. Burdigal. l. 2. et Car. du Fresne Dissertatione de inser. aevi Numism. n. 59. nec non supra, voce Iulius
II.
SILVANUS
quivis silvester Daemon apud Gentiles, uti Passeratius notat ex Glossographo ad Propertium l. 4. eleg. 4. Hinc et Plutarchus in Parallelis cum Pane cum eundem facit. Virg. vero distinguit Georgic. l. 2. v. 494.
Panaque, Silvanumque patrem, Nymphasque sorores.
Ubi Servius, Pan Syringam amavit, Silvanus autem Cupressum. Unde apud eundem Poetam hic cupressum ferens introducitur, Georgic. l. 1. v. 20.
Et teneram ab radice ferens Silvane cupressum.
Qui proin dendrophoros in veter. Inscr. dicitur. At Pan cum fistula et pedo et corona e pinu et pelle hinnuli formabatur. Sic Faunos a Silvanis discriminat Ovid. Metam. l. 1. v. 192.
Sunt mihi semidei, sunt rustica Numina Fauni,
Et Nymphae Satyrique et monticolae Silvani etc.
Triplicem vero Silvanum facit Macrobius, et Auctor lib. de agrorum fin. Domesticum, possessioni consecratum, Agrestem, Pastoribus, et Terminalem, cui lucum in confinio dedicabant. Atque hic proprie Silvanus, qui primus in terra lapidem finalem posuisse olim creditus est. Alius ab eo Mars est cognomine Silvanus, i. e. Mars Rusticus seu Silvestris: Uti et Hercules Silvanus, apud Victorem, Rusticus indigetatur Lampridio. Qui Hercules similiter a Silvano Patre, quem Αἰγιπάνα Graecis dictum vult Plutarchus, diversus est, licet plerumque ambo σύμβωμοι et σύνναοι; ponerentur. Hinc in antiqq. Inscriptionibus legitur, SILVANO ET HERCULI, et in aliis, HERCULI ET SILVANO: quomodo et cum Marte coniungebatur. Potius Hercules Silvanus cum Marte Silvano idem: nam Herculem et Martem apud Pontifices eundem habitum, notat Macrob. l. 3. Saturn. c. 11. Sacris etiam, quae pro bobus, ut valerent, Marti Silvano fiebant, mulier adesse vetabatur, ut nec sacris Hercules intererat, vide Catonem c. 83. et plura hanc in rem, apud Claud. Salmas. ad Solin. p. 414. item voce Silvanus.
III.
SILVANUS
vide Pompeius, it. Pomponius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Silvanus — may refer to:*Silvanus (mythology), a Roman tutelary spirit of woods, apparently inherited from the Etruscan deity Selvan *Silvanus, also called Silas, an early Christian and companion of Paul *Silvanus of the Seventy, another early Christian and …   Wikipedia

  • Silvanus — (von lateinisch silva ‚Wald‘ bzw. etruskisch selvans) ist ein Name aus der römischen Antike. Er bezeichnet in der römischen Mythologie einen Gott des Waldes und der Waldbewohner, siehe: Silvanus (Mythologie). einen Gegenkaiser im römischen Reich… …   Deutsch Wikipedia

  • Silvānus — Silvānus, italischer Gott des Waldes, der Weiden und Herden, der Grenzen und der Gehöfte (villae), der auf dem Land in jedem Hause verehrt, auch als spukender Kobold (s. Deverra) gefürchtet wurde. Die Dichter identifizierten ihn wie Faunus mit… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Silvanus — Silvanus,   altrömischer Gott des Waldes, der Bergweide und des ländlichen Anwesens. Er wurde von den Bauern mit einfachen Opfern geehrt, an denen Frauen nicht teilnehmen durften. Silvanus entsprach dem griechischen Pan.   …   Universal-Lexikon

  • Silvanus — Silvanus, so v.w. Silvankäfer …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Silvānus — (d.i. Waldmann), 1) altitalischer Feld , Wald u. Heerdengott, Sohn des Saturnus od. Faunus, od. des Krathis u. einer Ziege, od.[107] Sohn der Römerin Valeria Tusculanaria, welche ihn von ihrem Vater in einem Walde (daher sein Name) gebar. Die… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Silvanus — Silvānus, altlatinischer Gott zunächst des Waldes, dann auch von Feldern und Herden …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Silvanus — Silvanus, altital. Gott, dem Faunus und Pan in vielem ähnlich, Beschützer des Waldes, des Feldes, der Heerden, des Hauses …   Herders Conversations-Lexikon

  • Silvanus — {{Silvanus}} Römischer Schutzgott der Flur und des Viehs, später mit Pan* zusammengebracht. In seinem Namen scheint silva, der Wald, zu stecken, doch ist er wohl etruskischer Herkunft …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Silvanus — [sil vā′nəs] n. Rom. Myth. a minor deity of fields and woods …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”